DELPHIIN vel DELPHIS, item DELPHINUS

DELPHIIN vel DELPHIS, item DELPHINUS
DELPHIIN, vel DELPHIS, item DELPHINUS
inter cete minora, a Gr. δέλφαξ, quibusdam, i. e. porcellus, seu porcella, quod interiora porco similia habeat, nomen accepit. Unde marsuinum hodie Gallorum, h. e. maris suem, Vett. ὕαιναν dictam, Delphinem esse putat Scalig. Sed ὕαιναν Veteres et δελφῖνα diversum faciunt, et leve a nomine argumentum est: cuius originem alii ex Hebr. Leviathan, arcessere malunt. Ceterium velocissimumest omnium animalium --- et nisi multum infra rostrum os illi foret, medio pene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet --- tanta vi exiliens, ut plerumque vela navium trans volet. Iidem pariunt catulos decimo mense ---- nutriunt uberibus, sicut balenae, --- pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum firmum ---- Porro hoc non homini tantum amicum animal, verum et Musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, et praecipue bydrauli sono. Hominem non expavescit, ut alienum: obviam navigiis venit, alludit exsultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela --- Est --- in Nemausensi agro stagnum Laterra appellatum, ubi cum homine delphini societate (mugiles) piscantur. --- Quae de eodem genere piscandi in Iassio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint, partessque e manibus accipiant et suum quaeque cymba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces etc. Plin. l. 9. c. 8. Ubi quod de φιλανθρωπίᾳ delphinorum ait, illustrat exemplo pauperis cuiusdam pueri, ex Baiano Puteolos in ludum literarium itantis; alterius item, in Africo litore Hipponis Diarrhyti degentis; pueri potro in Iasso urbe; alteriusqueve cui Babylonis, et Hermiae nomen etc. quorum historias ibidem vide. Adde Delphinum Palaemonis aqud Pausan. in Atticis, et quae affert hanc in rem Aelian. Hiftor. Animal. l. 6. c. 15. idem Pausan. l. 3. sub fin. Alii. Utut autem homini benevolum animal naturâ Delphinus est, ex eventu tamen accerrimus fit hostis: novit enim olfactu hominem, qui ex Delphini carne gustavit, quem ubi deprehendit, devorat, Alberto Magno teste. Fabula ex Tyrrhenis homimbus Delphinos factos, a Baccho tradit: unde Tyrrheni greges Statio Achilleidos l. 1. v. 55.
Armigeri Tritones eunt, scopulosaque Cete,
Tyrrhenique greges, circumque infraque rotantur.
Eadem in vectura Thetidis illos ponit. Ovid. Metam. l. XI. v. 236. et seqq.
Est specus in medio --- qua saepe venire
Frenato Delphine sedens, Theti, nuda solebas.
Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Pap. Stat. Achill. l. 1. v. 221.
Elicit inde fretis, et murice frenat acuto
Delphinas biiugos, quos illi maxima Tethys
Gurgite Atlanteo pelagi sub valle sonora
Nutrierat.
et plura de celeritate, saltibus, ac tota natura delphinorum sane per omnia admirabili, apud Oppian. Aelian. Alios. Addam saltem, uti balaenis, sic delphims, branchias non esse, sed fistulis spirare, quae illis ad frontem, his a tergo sunt, ex Auctore Anonymo Sinae et Eur. c. 42. Quod vero peculiare Delphinum genus in Nilo esse, quorum dorsa serratas habeant cristas, a quibus interimantur crocodili, contendit Solin. c. 32. refellitur a Salmas. delphinos illos non esse Nili indigenas, sed e mari immeare, neque quidquam privi habere, praeter ceteros delphinas, quorum omnium sint illae cristae dorsuales, docente ex Salmas. praefato ad Solin. p. 447. vide quoque infra, ubi de Simonis vocabulo. Hinc Δελφινοφόρος ναῦς, ab effigie delphi, quam praefereat in prora apud Pollucem. Sed et sic navis dicebatur, ab instrumento navali sen machina, in hostes emitti solita, cui δελφὶς quoque nomen. Cuiusmodi delphines ex plumbo erant, et in summitatem mali sustollebantur, ut cum maiori pondere ex alto deicerentur, in naves adversariorum: ut ex illo Aristophanis colligitur,
Τοὺς δελφίνας μετεωρίζου, καὶ τοὺς ἀκάτους παραβάλλου.
Qua de re eundem vide Salmas. ubi supra p. 570. et 571. uti de Delphino inter sacra Apollinis recepto et hinc XV. virorum cortinis in summo honore, apud Rom. posito, infra in voce Quindecimviri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”